- ORNUS
- ORNUSapud Stat. Thebaid. l. 5. v. 18.——— antiqua ut forte sub ornoStabat: et admoti nixus Polynices in hastam:durabilis arbor est, quod notissimum; Unde et veteres orni Horatio l. 1. Carm. Od. 9. v. 12. Piro inserenda, iuxta Virg. Georgic. l. 1. fraxinum silvestrem vocant alii, et est utilis frondibus,unde hic sub ea degebat, velut tribunali,——— procerum vallante coronaDux Talaionides,i. e. Adrastus, veter. Heroum more, Vide Gargilium Martialem de Arboribus, c. 16. Ab robore et amplitudine eadem commendatur Lucano l. 6. v. 390.——— quas vix Boreas everterit, ornos.Ab altitudine, Val. Flacco, qui aeriam hinc vocat Argonautic. l. 8. v. 112.——— fidens Cretheia prolesCalcat, et aeream quamvis perfertur ad ornum.Et proin ornum assignat aureo velleri, in qua hoc custoditum sit: Ut et l. 3. Herculis vecturae, cum Heroes arbores ex Mysia advehunt, ut omnibus grandiorem etc. Nihilominus pro telo Centauris Achilleidos lib. 1. v. 111.——— ——— ——— at intraCentauri stabula alta patent, non aequa nefandisFratribus. Hîc hominum nullos experta cruoresSpicula, nec truncae bellis genialibus orni.Ad quem locum vide Barthium; plura vero de hac arbore, apud Plin. l. 16. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.